Exorcismus in Satanam et angelos apostaticos. SS Papa León XIII.


30 Dec
30Dec

E x o r c i s m u s

IN   SATANAM   ET   ANGELOS   APOSTATICOS

Jussu   Leonis   XIII. Pont. Max. Editus.




In nómine Patrís, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.


Psalmus Ixvij.

Exsurgat Deus et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant  qui odérunt eum a fácie ejus.

Sicut déficit fumus, defíciant; sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.


Psalmus xxxiv.

Judica  Dómine nocentes me; * expúgna impugnántes me.

Confundántur et revereántur * quaeréntes  ánimam meam.

Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.


Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti : * et Angelus Dómini coarctans eos.

Fiat via illórum ténebre, et lúbricum : * et Angelus Dómini pérsequens eos.


Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui : * supervácue exprobravérunt ánimam meam.

Véniat illi láqueus quem ignórat ; et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum : * et in láqueum cadat in ipsum.

Anima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.

Glória   Patri, et  Fílio, *  et  Spirítui  sancto: Sicut  erat in princípio, et nunc et semper, * et in saecula saeculórum. Amen.


Ad S. Michaëlem Archangelum

Precatio

Princeps gloriosíssime caeléstis milítiae, sancte Míchael Archángele, defénde nos in proélio et colluctatióne, quae nobis est advérsus principes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiae, in caeléstibus. (Ephes. 6.) Veni in auxílium hóminum; quos Deus creávit inexterminábiles, et ad  imáginem similitúdinis suae  fecit, et a tyránnide diáboli emit prétio magno. (Sap. 2 - I Cor. 6) Proeliáre hódie cum beatórum Angelórum exércitu proelia Dómini, sicut pugnásti olim contra ducem supérbiae lucíferum et ángelos ejus apostáticos; et non valuérunt, neque locus invéntus est eórum ámplius in caelo. Sed projéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur diábolus et sátanas, qui sedúcit univérsum orbem; et projéctus est in terram, et ángeli ejus cum ille missi sunt. (Apoc. 12.) En antíquus inimícus et homicída veheménter erectus est. 

Transfigurátus in ángelum lucis, cum tota malignórum spirítuum catérva late círcuit et invádit terram, ut in ea déleat nomen Dei et Christi ejus, animásque ad aetérnae glóriae corónam destinátas furétur, mactet ac perdat in sempitérnum intéritum.

Virus nequitiae sue, tamquam flumen immudíssimum, draco maléficus transfúndit in hómines depravátos mente et  corrúptos  corde;  spíritum   mendácii, impietátis   et  blasphémiae; halitúmque mortíferum luxúriae, vitiórum ómnium et iniquitátum. 

Ecclésiam, Agni immaculáti sponsam, vaférrimi hostes replevérunt  amaritudínibus, inebriárunt absínthio; ad ómnia: desiderabíIia ejus ímpias misérunt  manus.   Ubi  sedes beatíssimi Petri et Cáthedra veritátis  ad lucem géntium constitúta est, ibi thronum posuérunt   abominatiónis   impietátis suae; ut percússo Pastóre, et gregem dispérdere váleant.  

Adésto ítaque; Dux invictísime, pópulo   Dei   contra   irrumpéntes spiritáles nequítias, et fac victóriam.  Te custódem et patrónum sancta venerátur Ecclésia; te gloriátur defensóre advérsus terréstrium et infernórum nefárias potestátes;   tibi   trádidit    Dóminus  ánimas redemptórum in supérna felicitáte locándas. Deprecáre Deum pacis, ut cónterat sátanam sub pédibus   nostris, ne   ultra  váleat captívos tenére hómines, et Ecclésiae nocére.

Offer nostras preces in conspectu Aitíssimi, ut cito antícipent nos misericórdiae Dómini, et apprehéndas dracónem serpéntem antíquum, qui est diábolus et sátanas, ac ligátum mittas in abyssum, ut non sedúcat ámplius gentes. (Apoc. 20.) 

Hinc tuo confísi praesidio ac tutéla, sacra ministérii nostri auctoritáte, ad infestatiónes diabólicae fraudis repelléndas in nómine Jesu Christi Dei et Dómini nostri fidéntes et secúri aggrédimur. 


V. Ecce  Crucem Dómini, fúgite partes advérsae. 

R. Vicit leo de tribu Juda, radix David.        

V. Fiat misericórdia tua, Dómine super nos.

R. Quemádmodum sperávimus in te.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.


Orémus.

Deus,   et   Pater Dómini  nostri  Jesu Christi, invocámus nomen sanctum tuum, et cleméntiam tuam súpplices expóscimus: ut per intercessiónem immaculátaé semper Vírginis Dei Genitrícis Maríae, beáti Michaélis Archángeli, beáti Joseph ejúsdem beátae Vírginis Sponsi, beatórum Apostolórum Petri et Pauli et omnium Sanctórum, advérsus sátanam, omnésque álios immúndos spíritus, qui ad nocéndum humáno géneri animásque perdendas pervagántur in mundo, nobis auxílium praestare dignéris. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.



Exorcismus.

Exorcizamus te, omnis immúnde spíritus, omnis satánica potéstas,  omnis incúrsio  infernális adversarii, omnis légio, omnis congregátio et secta diabólica, in nómine et virtúte Dómini nostri Jesu † Christi, eradicáre et effugáre a Dei Ecclésia, ab animábus ad imáginem Dei cónditis ac pretiso divíni Agni sánguine redémptis †. Non ultra áudeas,   serpens   callidíssime,  decípere humánum genus, Dei. Ecclésiam pérsequi, ac Dei eléctos excútere et cribráre sicut   tríticum † .    Imperat tibi Deus altíssimus †, cui in magna tua supérbía te símilem habéri adhuc praesúmis; qui omnes hómines vult salvos fíeri, et ad  agnitiónem veritátis veníre. (I.Tim. 2.) 

Imperat tibi Deus Pater † ; ímperat tibi Deus Fílius † ; ímperat tibi Deus Spíritus   sanctus † .   Imperat   tibi   majéstas Christi,  aetérnum  Dei Verbum caro factum † , qui pro salúte géneris nostri tua invídia   pérditi,   humiliávit  semetípsum  factus obédiens usque ad mortem (Phil. 2.); qui Ecclésiam suam edificávit supra firmam petram, et portas ínferi  advérsus eam numquam esse praevalitúras edíxit, cum ea ipse permansúrus ómnibus diébus usque ad consummatiónem saeculi. (Matth. 28, 20.) Imperat tibi sacraméntum Crucis †,   omniúmque   christiánae christiánae fídei Mysteriórum virtus † . Imperat tibi excélsa Dei Génitrix Virgo María † , quae superbíssimum caput tuum a primo instánti  immaculátae suae conceptiónis in sua humilitáte contrívit. Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et ceterórum Apostolórum † . Imperat tibi Mártyrum sanguis, ac pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio † .

Ergo, drago maledícte et omnis légio diabólica, adjurámus te per Deum † vivum, per Deum † verum, per Deum † sanctum, per Deum qui sic.... diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aetérnam (Jo. 3.): cessa decípere humánas creatúras, eisque  aeternae perditiónis venénum propináre: désine Ecclésiae nocére et ejus libertátí láqueos  injícere. Vade sátana,   invéntor et magíster omnis falláciae, hostis humánae salútis. 

Da locum  Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis; da  locum Ecclésiae uni, sanctae, cathólicae, et Apostólicae, quam Christus ipse acquisívit sánguine suo. 

Humiliáre sub poténti manu Dei;  contremísce  et  éffuge,  invocáto a nobis sancto  et  terríbili nómine Jesu, quem ínferi  tremunt, cui  Virtútes caelórum et Potestátes et Dominatiónes subjécte sunt; quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus laudant, dicéntes:  Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.


V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R.  Et cum spíritu tuo.


Orémus.

Deus  caeli, Deus terrae,  Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetarum, Deus Apostolórum,    Deus    Mártyrum,    Deus Confessórum, Deus Vírginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem; quia non est Deus praeter te, nec esse potest nisi tu creátor ómnium visibílium et invisibílium, cujus regni non erit finis: humíliter majestáti   glóriae   tuae   supplicámus,  ut   ab omni    infernálium   spirítuum   potestáte, láqueo, deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes  custodíre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.


Ab insídiis   diáboli,   líbera   nos,   Dómine. 

Ut Ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte    servíre;   

Te   rogámus,   audi nos.

Ut inimícus sanctae  Ecclésiae humiliare digneris;  

Te rogámus, audi nos.


Et aspergatur locus aqua benedicta.


Magníficat * ánima mea Dóminum...


Comentarios
* No se publicará la dirección de correo electrónico en el sitio web.