Formula consecretionis Sacratissimo Cordi Jesu.


09 Oct
09Oct

Formula consecretionis 

Sacratissimo Cordi Jesu a Clero recitanda

Indulgentiae pro utroque clero saeculari et regulari: 300 dierum toties quoties; 7 annorum in menstruis cleri collationibus spiritualibus; plenaria in fine exercitiorum spiritualium. Pius PP. X, 17 Aug. 1908 (13 Febr.1911).

Dómine Jesu, Redémptor noster amantíssime et Sacérdos in aeternum, nos súplices tuos, quos appelláre amícos et sacerdótii tui partícipes fácere dignátus es,  propítius réspice. Tui sumus, tui perpétuo ese vólumus, ídeo sacratíssimo Cordi tuo, quod tamquam únicum salútis perfúgium laboránti humáno géneri ostendísti humáno fúgium laboránti humano géneri osténdisti, dedicámus nos hódie totos et addícimus. Tu, qui sacerdótibus, Cordis tui cultóribus, úberes divíni ministérii fructus promisísti, fac nos, quaésumus, idóneos in vínea tua operários, vere húmiles et mites, spíritu devotiónis et patiéntiae plenos, ita flagrantes amóre tui, ut eúndem caritátis ignem in ánimis fidélium excitáre et fovére non cessémus. Nostra ígitur corda incéndio tui Cordis ínnova, ut jam nihil áliud studeámus, quam tuam promovére glóriam et ánimas tibi lucrári, quas pretióso sánguine redemísti. Miserére, Pastor bone, praesértim sacerdótum, fratrum nostrórum, si quis ambulantes in vanitáte sensus sui te et diléctam Sponsam tuam, Ecclésiam, lacrimábili defectióne contristárunt. Concéde nobis ad tuum compléxum eos redúcere, aut certe ipsórum expiáre delícta, resarcíre damna et dolórem, quo te affíciunt, amóris nostri consolatióne minúere. Sine dénique, te quisque nostrum exóret his Augustíni verbis: O dulcis Jesu, vivas tu in me et concaléscat spíritu meo vivus carbo amóris tui, et excandéscat in ignem perféctum; árdeat júgiter in ara cordis mei, férveat in medúllis meis, flagret in abscónditis ánimae meae; in die consummatiónis meae consummátus invéniar apud te, qui cun Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in saécula saeculórum. Amen.

Comentarios
* No se publicará la dirección de correo electrónico en el sitio web.