Oratio ad impetrandam bonam mortem.


09 Oct
09Oct

Oratio ad impetrandam bonam mortem.

Indulg. 100 dierum semel in die Pius PP. IX, 11 de Martii. 1856.

O María, sine labe concépta, ora pro nobis, qui confúgimus ad te; o Refúgium peccatórum, Mater agonizántium, noli nos derelínquere in hora éxitus nostri, sed ímpetra nobis dolórem perféctum, sincéram contritiónem, remisiónem peccatórum nostrórum, sanctíssimi Viátici dignam receptiónem, extrémae Unctiónis Sacraménti corroboratiónem, quátenus secúri praesentári valeámus ante thronum justi, sed misericórdis Júdicis, Dei et Redemptóris nostri. Amen

Comentarios
* No se publicará la dirección de correo electrónico en el sitio web.