Oratio ad S. Thomam


09 Oct
09Oct

Oratio ad S. Thomam

Scholarum cth. Patronum, indulg. 200 dierum semel in die Leo PP. XIII, 3 julii 1885

Creátor ineffábilis, qui de thesáuris sapiéntiae tuae tres Angelórum hierarchías designásti et eas super caelum empyreum miro órdine collocásti atque univérsi partes elegantíssime disposuíste; tu, inquam, qui verus fons lúminis et sapiéntiae díceris ac superéminens principíum: infúndere dignéris super intéllectus mei ténebras tuae rádium claritátis, dúplices, in quibus natus sum, a me rémovens ténebras, peccátum, scílicet et ignorántiam. Tu, qui linguas infántium facis disértas, linguam meam erúdias atque in lábiis meis grátiam tuae benedictiónis infúnde. Da mihi intelligéndum et facultátem, interpretándi subtilitátem, loquiéndi grátiam copiósam; ingrésum ínstruas, progréssum dírigas, egréssum cómpleas, tu, qui es verus Deus et homo. Qui vivis et regnas in saécula saeculórum. Amen

Comentarios
* No se publicará la dirección de correo electrónico en el sitio web.