Oratio ad servandam castitatem.


09 Oct
09Oct

Oratio ad servandam castitatem.

Indulg. 100 dierum semel in die pro constitutis in sacris Leo PP. XIII, 16 de Martii. 1889.

Dómine, Jesu Christe, sponse ánimae mae, deliciae cordis mei, immo cor meum et ánima mea, ante conspectum tuum génibus me provólvo ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor, ut mihi des serváre fidem a me tibi solémniter datam in receptióne subdiaconátus. Ideo, o dulcíssime Jesu, ábnegem omnem impietátem, sim semperaliénus a carnálibus desidériis et terrénis concupiscéntiis, quae mílitant advérsus ánimam, et castitátem, te adjuvánte, intemeráte servem.O sanctíssima et inmaculáta María, Virgo vírginum et Mater nostra amantíssima, munda in dies cor meum et ánimam meam, ímpetra mihi timórem Dómini et singulárem mei diffidéntiam.Sancte Joseph, custos virginitátis Maríae, custódi ánimam meam ab omni pecáto.Omnes sanctae Vírgines divínum Agnum quocúmque sequéntes, estóte mei, peccatóris, Semper sollícitae, ne cogitatióne, verbo aut ópere delínquam et a castíssimo Corde Jesu umquam discédam. Amen.

Comentarios
* No se publicará la dirección de correo electrónico en el sitio web.