Oratio S. Anselmi ante contionem.


09 Oct
09Oct

Oratio S. Anselmi ante contionem

Indulgentia 500 dierum, si Oratio ante Verbi divini praedicationem recitata fuerit Pius Pp. XI, 13 Julii 1934.

Da mihi, Dómine, et mitíssimam et sapiéntem eloquéntiam, qua nésciam inflári et de tuis bonis super fratres extólli. Pone, quaeso, in ore meo verbum consolatiónis et aedificatiónis et exhortatiónis per Spíritum Sanctum tuum, ut et bonos váleam ad melióra exhortári et eos, qui advérse gradiúntur, ad tuae rectitúdinis líneam revocáre verbo et exémplo. Sint verba, quae déderis servo tuo, tamquam acutíssima jácula et ardéntes sagíttae, quae pénetrent et incéndant mentes audiéntium ad timórem et amórem tuum.  Amen.

Comentarios
* No se publicará la dirección de correo electrónico en el sitio web.